monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De Nabuthae, § 16 <<<     >>> § 18

§ 17

1 quantorum uitas in illo infoditis auro! cui illa seruantur, cum legeritis de - auaro diuite: thensauros condit et ignorat cui congregat eos? heres otiosus expectat, heres fastidiosus increpat quod sero moriamini.
2 odit incrementa hereditatis suae, ad damna festinat.
3 quid igitur miserius, quando nec apud illum cui laboratis gratiam derelinquitis? propter illum totis maestam diebus toleratis famem cottidiana mensae uestrae damna metuentes, propter illum diurna adornatis ieiunia.